GUNNA seu GUNA

GUNNA seu GUNA
GUNNA, seu GUNA
vestis pellicea Gallis Gonne, Anglis Gowne, Graecis recentioribus γούνα, vide Constantin. de Admir. Imp. c. 32. et alios, quos laudat Meurs. in Gloss. Eandem vocem Italos pariter usurpare, pro viliori veste, observat Pergaminus ex Petrarcha part. 1. cant. 1. et 5. etc. apud C. du Fresne in Gloss. Hinc diminut. Gunella, Gall. Cotillon, Ital. Gonella: unde Grisagonella, cognomen Goffridi Comitis Andegav. quod tumcam griseam gestaret: et Tres gonellas, cogn. Ep. cuiusdam Triscani, quod triplici tunica uti soleret, in vett. Schedis apud Augustin. du Pas, in Stemm. Armoric. part. 1. p. 47. etc. Item Gunarii, pellium istiusmodi mercatores, a quibus dicta olim CP. Basilica τῶν γουναρίων, de qua vide Chronicon Alexandrin. p. 778. qui locus idem videtur cum eo, quem Leo Gramm. vocat τὰ γουναρία τȏυ φόρου p. 505. Originem vocis a Gaunaco deducit Cluv. Germ. antiq. l. 1. c. 15. quod Varro maius sagum interpretatur, vocemque Graecam esse ait. Sunt autem Hesych. Καυν´ακα ςτρώματα, ᾒ ἐπιβόλαια ἑτερόμαλλα, Stragula, alter â parte villosa, vide eundem C. du Fresne et Octav. Ferrar. in Gonna. Sed et Gunna, machinae bellicae seu missilis species, apud Th. Walsingham. p. 226. alibique, inprimis p. 398. Et illic figere vel locare gunnas suas, quas Canones Galli vocant, quibus validius urbem in festare possent. E' quo loco patet, gunne eandem fuisse machinam cum Canone Gallorum, et a gunne Anglorum: et forte canones, quasi gunnones dicti sunt. Hinc Magister Gunnarius, confector gunnarum vel gunnis praefectus, Master Gunner Anglis. Vocem ex Mango vel Mangona, contractam esse, opinatur Somner. apud C. du Fresne in Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”